Antiquitus Romae boni mores colebantur;si quis («qualcuno»,…

Assistance forum
Collaborative and free
As of today, we are 9798 members

Source language

Target language (same language if proofreading needed)


  • Latina Italiano

    Rachelerache
    Antiquitus Romae boni mores colebantur;si quis («qualcuno», nom. m. sing. ) ceteris fortior, prudentior, laborum patientior patriaeque amantior in civitate erat, is omnibus civibus exemplum fiebat («diventava») et ab omnibus non solum existimabatur sed edam honorabatur. Cives ex omnibus honestissimi magistratus capiebant.Nunc autem, si quis («qualcuno», nom. m. sing. ) deos honorat patriam amat priscasque virtutes cotit, a vulgo saepissime despicitur atque irridetur. Omnes hodie divites quam boni esse malunt Nunc deorum sacra negleguntur, boni mores priscaeque virtutes obliterantur;nunc solum pecuniae potentiaeque cultus viget et fidelissimos sectatores habet. Nunc in civium animis sapientia, parsimonia, probitas et praesertim pietas erga deos, erga parentes aliosque cives nullum locum habent

    04/14/2020 16:35
Cancel

Translation in confidential Mode would have only cost: 10.7 Euros.